라틴어 문장 검색

nam fit longa et impedita, ut [ quaestionibus] eam iudices similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec virium;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 261:1)
ante omnia igitur illi, qui totidem figuras putant quot adfectus, repudiandi, non quia adfectus non sit quaedam qualitas mentis, sed quia figura, quam non communiter, sed proprie nominamus, non sit simplex rei cuiuscunque enuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 24:1)
denique non modo quot in causa totidem in prosopopoeia sunt varietates, sed hoc etiam plures, quod in his puerorum, feminarum, populorum, mutarum etiam rerum assimulamus adfectus, omnibus debetur suus decor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 42:1)
Deinde eiusdem arrogantiae proverbium iactatur, totidem hostes esse quot servos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 5:1)
Dic Ciceronem, cuius libri ad philosophiam pertinentes paene totidem sunt, quot Fabiani;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:2)
te duce concidit totidem diebus Troia quot annis.
(세네카, 아가멤논 15:16)
Plurimi quot servos, totidem hostes habent.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P18)
"Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:14)
Ergo spreto regis imperio - quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit - totidem erant imperatores, quot agmina errabant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 22:1)
quot capitum vivunt, totidem studiorummilia:
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장22)
Unde putas adrogantissimum illud manasse proverbium quo iactatur totidem hostes nobis esse quot servos?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:3)
quot capitum vivunt, totidem studiorum milia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.22)
in oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:1)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
vestra manus dubio quidquid discrimine gessit, transcurrens egit Stilicho totidemque diebus edomuit Rhenum, quot vos potuistis in annis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:104)

SEARCH

MENU NAVIGATION